 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ITANAGARIENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ITANAGARIENSIS.
Cum nuper esset petitum ut in India dioecesis Tezpurensis ita divideretur ut
nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam salutem
Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum,
Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque
pariter faventi voto Venerabilis Fratris Petri López Quintana, Archiepiscopi
titulo Acropolitani atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotae
postulationi censuit esse concedendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Tezpurensi separamus territorium districtuum civilium Tawang, West
Kameng, East Kameng, Papum Pare, Upper Subasini, Lower Subasini, Kurung Kamey, West Siang, East Siang et Upper
Siang; ex iisque distractis locis novam condimus dioecesim Itanagariensem,
patrio sermone « Itanagar » nuncupandam, quam metropolitanae Ecclesiae
Guvahatinae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate
« Itanagar » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Iosephi dicatum,
ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis
Frater Petrus López Quintana, qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno
Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 4, pp. 303-304
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|