 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MIAOENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS MIAOENSIS APPELLANDA.
Pastorale munus, quod Nobis divinitus est concreditum, postulat ut illis circumscriptionibus ecclesiasticis prospiciamus ubi catholica religio in dies haud parva suscepit incrementa. In praesens visum est Nobis supplices preces excipere quae ad hanc Apostolicam Sedem pervenerunt, quibus petitum est ut dioecesis Dibrugarhensis in India divideretur novaque exinde dioecesis conderetur. Favente igitur eidem rei Venerabili Fratre Petro
López
Quintana, Archiepiscopo titulo Acropolitano atque in India Apostolico Nuntio, concedimus ut tale inceptum ad rem perducatur. Quapropter, sententiam excipientes Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Nostra de Apostolica
potestate, haec decernimus quae sequuntur. A dioecesi Dibrugarhensi distrahimus territorium districtuum civilium vulgo Tirap, Changlang, Lohit, Anjaw, Lower Dibang Valley et Upper Dibang Valley, ex quibus novam dioecesim
Miaoensem nuncupandam erigimus ac constituimus. Episcopalem novae dioecesis
sedem in urbe vulgo Miao statuimus, templumque ibi exstans, Deo in honorem Christi Luminis Gentium dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores
tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur.
Novam erectam dioecesim Miaoensem suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae
Guvahatinae atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione
obnoxiam declaramus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec
omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Petrum López Quintana, quem supra memoravimus, delegamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi.
Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem quam diximus diligenter mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno
Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 4, pp. 304-305
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|