The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BUXARENSIS*

NOVA IN INDIA ERIGITUR DIOECESIS BUXARENSIS

 

 

Totius Ecclesiae curam adhibentes, omni sollicitudine properamus ut catholica instituta fidelibus opportuna afferant beneficia et eorundem necessitatibus feliciter aptentur. Quandoquidem in praesens petitum est ut Archidioecesis Patnensis in India divideretur ad novam erigendam dioecesim, libenter oblatis precibus obsecundare censuimus. Quapropter, sententiam Congregationis pro Gentium Evangelizatione amplectentes, favente voto Venerabilis Fratris Petri López Quintana, Archiepiscopi titulo Acropolitani et in India Apostolici Nuntii, haec statuimus et decernimus. Territorium districtus civilis vulgo Buxar, Bhojpur, Bhabua, Rohtas ab Archidioecesi Patnensi abstrahimus et novam dioecesim Buxarensem nuncupandam constituimus.

Eandem suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Patnensi atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem eius sedem in urbe vulgo Buxar statuimus et templum, ibidem situm et Deo in honorem Sanctae Mariae Matris Perpetui Auxilii dicatum ad dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedes sacras pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Petro López Quintana, quem diximus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, necessarias tribuentes et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad memoratam Congregationem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 2, pp. 105-106

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top