The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FAGARASIENSIS ET ALBAE IULIENSIS ROMENORUM*

ARCHIEPISCOPATUS MAIOR FAGARASIENSIS
ET ALBAE IULIENSIS ROMENORUM CONSTITUITUR.

 

 

Ad totius Dominici gregis tutelam destinati, quantum situm est in Nobis, curam continenter adhibemus, ut salutifera in Iesum Christum fides quam latissime manifestetur, quod liquidius contigit, ubi, iniquis dominantibus potestatibus, fideles eandem firmiter testati sunt. Nunc Nos postulatis Venerabilis Fratris Luciani Muresłan, Archiepiscopi Fagarasiensis et Albae Iuliensis Romenorum occurrere festinamus, qui nomine Consilii Hierarcharum flagitavit ut Ecclesia haec ad statum dignitatemque Archiepiscopatus Maioris attolleretur. Ideo, Venerabilis Fratris Nostri Angeli S.R.E Cardinalis Sodano, Secretarii Status, audita sententia, memoratam Sedem in Ecclesiam Archiepiscopalem Maiorem titulo Fagarasiensem et Albae Iuliensis Romenorum erigimus, quae iisdem finibus circumscribitur, quibus antiqua Ecclesia Metropolitana Fagarasiensis et Albae Iuliensis. Archiepiscopi exinde Maioris sedes in urbe Blaj locatur. Iura porro, onera et obligationes addimus, quae sacri canones Ecclesiarum Orientalium secum important, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quartodecimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 2, p. 107

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top