Verbum glorificantes Dei, quod manifestatum est in carne et
praedicatum est gentibus, singularem nunc vertimus attentionem ad Ecclesiam quae
est in Indonesia. Fidelium enim istius Nationis spiritalem progressionem cum
animi Nostri gaudio considerantes, de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda.
Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro
Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, ab
archidioecesi Endehena separamus partem orientalem territorii ex quo novam
dioecesim constituimus Maumerensem appellandam, cuius limites civilem regionem
v.d. Sikka amplectuntur. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d.
Maumere statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Ioseph
dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis
iuribus et privilegiis. Dioecesim Maumerensem Metropolitanae Ecclesiae Endehenae
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad
haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Nuntium Apostolicum in
Indonesia deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis
Decembris, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus
Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 1, pp. 6-7
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana