 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD
PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
UROMIENSIS*
Nova dioecesis constituitur in Nigeria Uromiensis appellanda.
Cunctae catholicae Ecclesiae cum praesideamus, summam curam ponimus in
Evangelii salute quam latissime diffundenda, ut eiusdem beneficia et monita
omnes gentes contingant cunctasque regiones. Idcirco Nos res disponere
properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita consentanea
sententia, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Uromiensem
appellandam, quae territoria populari loquela nuncupata « Local Government Areas,
i.e. Esan West, Esan Central, Esan North-East, Esan South-East e Igueben »
subdistrictus et ea ab archidioecesi Urbis Beninensis seiungenda, complectetur.
Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Urbis Beninensis suffraganeam facimus
atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Uromi vocatur, et ibidem templum
Sancto Antonio de Padua dicatum ad statum Cathedralis ecclesiae attollimus.
Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem Fratrem Laurentium Fratini, Archiepiscopum titulo Botrianensem atque
in Nigeria Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad
finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime
obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Decembris,
anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Leonardus
Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 1, pp. 7-8
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|