The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PEKHONENSIS*

IN MYANMAR NOVA CONDITUR DIOECESIS PEKHONENSIS.

 

 

Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, ut inter homines habitaret iisque intima Dei enarraret (cfr Gal 4, 4; Dei Verbum 4). Oportet ergo hoc opus salutare omnibus gentibus annuntiare. Quapropter nunc, suadente Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione ut in Myanmar nova constituatur dioecesis ad evangelizationi eiusdem regionis melius providendum, Nos, omnibus mature perpensis habitoque voto favorabili quorum interest, hoc inceptum accipiendum arbitramur. De plenitudine ideo Apostolicae potestatis Nostrae seiungimus ex territorio archidioecesis Taunggyiensis partem meridionalem, quae amplectitur civiles districtus vulgo dictos: Pekhon, Pin Laung, His Seng et Maukmai, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Pekhonensem nuncupandam.

Huius dicionis sedem in urbe Pekhon statuimus ac templum Sacro Cordi Iesu dicatum in eadem urbe situm ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus.

Novam hanc dioecesanam communitatem obnoxiam facimus Congregationi pro Gentium Evangelizatione atque suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Taunggyiensi eiusque Episcopum subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis. Cetera omnia secundum praescripta legis temperentur.

Haec autem ad singula Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Salvatorem Pennacchio, Archiepiscopum titulo Montis Marani et in Myanmar Delegatum Apostolicum, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplum actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Decembris, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 1, pp. 5-6

 

Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana


top