 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NONGSTOINENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NONGSTOINENSIS.
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini
facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut ibidem nova
constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus
mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Petri López
Quintana, Archiepiscopi titulo Acropolitani atque in memorata Natione Apostolici
Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui
gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Shillongensi separamus territorium
districtus civilis « West Khasi Hills »; ex eoque novam condimus dioecesim Nongstoinensem, quam metropolitanae Ecclesiae Shillongensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate
Nongstoin templumque ibidem situm, Deo in honorem Sancti Petri Apostoli dicatum,
ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis
Frater Petrus López Quintana, qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc
denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Ianuarii,
anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 4, pp. 305-306
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|