|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KYRGYZSTANIAE*
Missio sui iuris in Republica Kyrgyzstaniae
ad gradum Administrationis
Apostolicae evehitur.
In Kyrgyzstania spiritali fidelium commoditati consulere volumus, ad quorum
salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare festinamus, unde
pusillus hic Domini grex affatim adolescat ipseque inter gentes Salvatoris bonum
nuntium beneficiaque demonstret. Itaque, Apostolicae Nostrae potestatis suffulti
Nos plenitudine, Missionem sui iuris in Republica Kyrgyzstaniae, Evangeli verbis
praeceptisque inibi diffundentis destinatam, ad gradum dignitatemque
Administrationis Apostolicae evehimus atque attollimus. Quod omne ad exsolvendum
Venerabilem Fratrem Iosephum Wesołowski, Archiepiscopum titulo Slebtensem seu
Sancti Fiaci inter montes atque in Kyrgyzstania Apostolicum Nuntium,
constituimus, facta videlicet facultate quempiam virum ecclesiastica dignitate
praeditum subdelegandi.
Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla
ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime
officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum die duodevicesimo mensis Martii,
anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 4, pp. 308-309
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|