 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IASHPURIENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IASHPURIENSIS.
Ad efficacius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini
Christifidelium, nuper in India est petitum ut, divisa dioecesi Raigarhensi,
nova constitueretur dioecesis. Quapropter Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto eorum
quorum interest, admotae postulationi censuit esse concedendum. Nos igitur de
universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Raigarhensi dioecesi separamus
territorium regionis civilis Jashpur; ex eoque novam condimus dioecesim
Iashpuriensem, quam metropolitanae Ecclesiae Raipurensi suffraganeam facimus
atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate Kunkuri atque templum ibidem
exstans, Deo in honorem Deiparae Mariae « Our Lady of the Rosary » nuncupatae
dicatum, ad dignitatem Vaticana Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum
Venerabilis Frater Petrus López Quintana, Archiepiscopus titulo Acropolitanus
atque in India Nuntius Apostolicus; qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione cito mittenda.
Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Martii, anno
Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 5, pp. 369-370
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|