 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CELEIENSIS*
Nova conditur dioecesis in Republica Slovena
Celeiensis appellanda.
Varia inter munera quae ex Christi voluntate Nobis incumbunt, prospicere
tenemur ut illae ecclesiasticae circumscriptiones, ubi catholica religio in dies
haud parva suscepit augmenta, ad maiorem extollantur dignitatem. Cum huiusmodi
petitum sit ut in Republica Slovena archidioecesis Mariborensis divideretur ad novam condendam dioecesim, hisce precibus libenti animo annuimus. Itaque, sententiam amplectentes Congregationis pro Episcopis, favente voto Venerabilis Fratris Sanctis Abril y Castelló, Archiepiscopi titulo Tamadensis et in Republica Slovena Apostolici Nuntii, Nostrae Apostolicae auctoritatis et potestatis plenitudine, qua ex Christi voluntate fruimur, haec quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi
Mariborensi distrahimus integrum territorium Vicariatuum foraneorum vulgo nuncupatorum Braslovče, Celje, Gornji Grad, Kozje, Laško,
Šaleškadolina,
Šmarje pri Jelšah, Videm ob
Savi, Žalec, Nova Cerkev et Rogatec, excepta autem paroecia vulgato sermone nuncupata Stoperce, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim, Celeiensem appellandam, erigimus ac constituimus.
Eandem suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Mariborensi eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae
Metropolitanae subicimus. Episcopalem eius sedem in urbe vulgo Celje statuimus et templum, ibidem situm et Deo in honorem Sancti Danielis dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedes sacras
pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges adimpleantur. Haec quae
statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Sancti Abril y Castelló, quem diximus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, necessarias tribuentes et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad memoratam Congregationem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum die septimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 5, pp. 372-373
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|