 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MARIBORENSIS*
In Slovenia constituitur nova Provincia Ecclesiastica Mariborensis, cuius
metropolitana Ecclesia erit
Sedes eiusdem nominis.
Sacrorum Antistites Provinciae Ecclesiasticae Labacensis, maiori spirituali
Christifidelium bono studentes consulere, audita Conferentia Episcoporum
Sloveniae, ab hac Apostolica Sede unanimo consensu postulaverunt ut,
dismembratis territoriis memoratae Provinciae, quae multitudine civium ac numero
dioecesium suffraganearum eminet, nova Provincia Ecclesiastica Mariborensis
constitueretur atque dioecesis eiusdem nominis ad archidioecesis dignitatem
eveheretur. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti de cunctis
particularibus Ecclesiis deque omnium animarum salute, praehabito faventi voto
Venerabilis Fratris Sanctis Abril y Castelló, Archiepiscopi titulo Tamadensis et
in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra
potestate quae sequuntur decernimus.
Sedem episcopalem Mariborensem a metropolitico iure Ecclesiae Labacensis
seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui
proinde iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae metropolitanae
Sedes ad normam iuris fruuntur. Nova condita Provincia Ecclesiastica
Mariborensis efformabitur metropolitana Ecclesia eiusdem nominis atque
dioecesibus Celeiensi et Sombotiensi. Insuper Mariborensem pro tempore sacrorum
Antistitem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus
iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in catholico orbe sunt secundum canonum
normam ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam officiis cumulamus oneribusque
obstringimus quibus ipsi quoque gravantur.
Praeterea Sedis Mariborensis nunc Praesulem, Venerabilem Fratrem Franciscum
Kramberger, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus,
quem iuribus quoque exornamus ac privilegiis, quibus potiuntur alii Metropolitae,
at oneribus similiter nectimus et officiis, quibus iidem subiciuntur. Quae
praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Sancti Abril y
Castelló, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium
delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi
sincerum exemplar actus effectae exsecutionis Congregationi pro Episcopis. Hanc
denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Aprilis, anno Domini
bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 5, pp. 370-371
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|