 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SOMBOTIENSIS*
IN SLOVENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SOMBOTIENSIS APPELLANDA.
Slovenorum fidelium spiritales necessitates diligentissime considerantes,
studiosam operam damus ut illa in terra Evangelii praedicatio facilius
commodiusque eveniat. Attenta igitur petitione Venerabilis Fratris Francisci
Kramberger, tunc Episcopi Mariborensis, qui, audita Conferentia Episcoporum
Sloveniae, ab Apostolica Sede enixe expostulavit ut, circumscriptionis
ecclesiasticae sibi concreditae dismembrato territorio, nova erigeretur
dioecesis, Nosmet Ipsi, favorabili exstante sententia Venerabilis Fratris
Sanctis Abril y Castelló, Archiepiscopi titulo Tamadensis et in Slovenia
Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, haec quae sequuntur
decernimus. Ab archidioecesi Mariborensi distrahimus integrum territorium
Vicariatuum foraneorum vulgo nuncupatorum: Lendava, Ljutomer et Murska Sobota
atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Sombotiensem
appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe Murska Sobota
statuimus templumque ibidem paroeciale, Deo in honorem S. Nicolai dicatum, ad
gradum evehimus ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et
privilegiis.
Dioecesim Sombotiensem Metropolitanae Ecclesiae Mariborensi suffraganeam
facimus atque eius Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore
eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus. Cetera cuncta ad Iuris Canonici
normas exsolvantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus,
Venerabilem quem diximus Fratrem Sanctem Abril y Castelló deputamus, necessarias
eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad
Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Aprilis, anno Domini
bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, pp. 428-429
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|