 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MORAMANGANA*
IN MADAGASCARIA NOVA CONDITUR DIOECESIS MORAMANGANA.
Cum esset petitum ut in Madagascaria nova dioecesis constitueretur,
Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter
eorum quorum interest votis, putans eiusmodi postulationem in animarum bonum
esse cessuram, censuit eam accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Ambatondrazakaešnsi
separamus territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur
Moramanga, Anjiro, Andasibe, Amboasary et Anosibe an’ala; ex eoque
novam condimus dioecesim Moramanganam, quam Metropolitanae Sedi Antananarivensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem in civitate
Moramanga poni dum templum Sacri Cordis Iesu, in eadem civitate situm, ad gradum
et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus. Cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri
Augustino Kasujja, Archiepiscopo titulo Caesariensi in Numidia atque in memorata
Natione Apostolico Nuntio, qui, re acta, curabit sueta documenta exaranda
sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc
denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Maii, anno
Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro
Gentium Evang. Praef.
|
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, p. 431
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|