IN MYANMAR NOVA CONDITUR DIOECESIS BANMAVENSIS.
Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui
Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, ad aptius consulendum
evangelizationis operi in Myanmar, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, censuerunt, sicut antea est visum,
ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Myitkyinaënsi dioecesi
separamus partem meridianam territorii complectentis districtus civiles patrio
sermone nuncupatos Banmaw, Mansi, Momauk et Shwegu; ex eaque novam constituimus
dioecesim Banmavensem, quam metropolitanae Ecclesiae Mandalayensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate « Banmaw » atque templum inibi exstans, Deo in honorem Sancti Patricii dicatum, ad dignitatem Cathedralis
ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur.
Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Salvator
Pennacchio, Archiepiscopus titulo Montis Marani et in Myanmar Delegatus
Apostolicus; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis
Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Nostram
Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Augusti, anno
Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 10, pp. 689-690
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana