Vigili cum cura nitimur ut catholica fides in dies effundatur et universas orbis
ecclesiales communitates efficaciter complectatur. Qua de causa Nostram
huiusmodi convertimus mentem ad ecclesiam Yopugonensem in Litore Eburneo.
Quoniam a Nobis petitum est ut haec dioecesis divideretur ad novam condendam
ecclesiasticam circumscriptionem, hisce precibus libenti animo annuimus. Itaque,
sententiam excipientes Congregationis pro Gentium Evangelizatione, favente huic
rei Venerabili Fratre Mario Roberto Cassari, Archiepiscopo titulo Truentino et
in Litore Eburneo Apostolico Nuntio, quae sequuntur decernimus et iubemus.
Territorium districtuum civilium, qui vulgo appellantur Agboville, Adzopé et
Tiassalé, a memorata dioecesi Yopugonensi abstrahimus, et ex eo novam dioecesim,
Agbovillensem appellandam, constituimus. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae
Abidianensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione obnoxiam declaramus. Episcopalem eius sedem in urbe vulgo Agboville statuimus ibidemque exstans templum, Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae Vianney dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis
ecclesiae evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus
sacras aedes pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges adimpleantur.
Haec quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Mario Roberto
Cassari, quem supra memoravimus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae
Sedis ibidem curatori, necessarias tribuentes et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum die quarto decimo mensis Octobris, anno Domini
bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IVAN card. DIAZ Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 11, pp. 785-786
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana