|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SYDNEYENSIS*
Eparchia Chaldaea Oceaniae Sancti Thomae Apostoli in urbe Sydneyensi conditur
pro Christifidelibus
ritus Chaldaei in Oceania commorantibus.
Inter gravissimas multiplicesque summi Apostolici ministerii Nostri curas
haud parvi momenti et ponderis habendas esse putamus eas, quae ad Ecclesias
Orientales pertinent; cum sint Nobis ipsae sane carissimae tum antiquitate tum
copia praeclararum traditionum et exemplorum sanctitatis. Respicientibus nunc Nobis adspirituale bonum atque regimen Christifidelium
Ecclesiae ritus Chaldaei in Oceania commorantium, opportunum est visum pro iisdem Eparchiam condere. Audito igitur Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, suprema Apostolica auctoritate constituimus Eparchiam Chaldaeam Oceaniae Sancti
Thomae Apostoli in urbe Sydneyensi pro Christifidelibus catholicis ritus
Chaldaei in Oceania commorantibus propriis cum iuribus atque obligationibus, cuius sedem ponimus in urbe Sydneyensi. Eius autem constitutio et
administratio adnormas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto
negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur.
Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apudSanctum Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno
Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IGNATIUS
card. MOUSSA DAOUD Congr. pro Ecclesiis Orient.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 12, pp. 881-882
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|