The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GOANA ET  DAMANENSIS*

IN INDIA NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA
GOANA ET DAMANENSIS.

 

 

Cum Christi Evangelii praedicationem fovere atque necessarias ecclesiasticas structuras variis in regionibus instituere solliciti conemur, libenter annuere volumus proposito ut in India meridionali nova constituatur ecclesiastica provincia.

Quapropter, audito consilio quorum interest, suffragante Venerabili Fratre Petro Lo´pez Quintana, Archiepiscopo titulo Acropolitano et in India Apostolico Nuntio, a metropolitana Sede Bombayensi seiungimus dioecesim Sindhudurgiensem, quam inde facimus suffraganeam archidioecesi Goanae et Damanensi, Nobis directe subiectae, atque ex iis, summa Nostra apostolica usi potestate, novam ecclesiasticam provinciam Goanam et Damanensem constituimus, cuius sedes princeps erit in urbe Goana.

Praeterea Venerabilem Fratrem Philippum Nereum Antonium Sebastianum do Rosa´rio Ferra˜o, hactenus Archiepiscopum Goanum et Damanensem atque Indiarum Orientalium Patriarcham ad honorem, deinceps ad gradum et dignitatem Archiepiscopi Metropolitae promovemus, omnibus additis iuribus impositisque obligationibus cum hoc munere secundum leges Ecclesiae coniunctis.

Haec autem quae praescripsimus exsequenda committimus Venerabili Fratri Petro López Quintana, quem supra memoravimus, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 1, pp. 6-7

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 

top