ECCLESIASTICARUM PROVINCIARUM MEXICI NOVA FIT ORDINATIO.
Mexicani populi spiritale bonum summopere curantes, sedulo contendimus ut
Christi Evangeliumista in regione diligentiore usque ratione nuntietur atque,
perpensis aetatis nostrae rebus, recte ac fideliter explanetur. Attente igitur
petitionemconsideravimus Venerabilis Fratris Iosephi Guadalupe Martın Rábago,
Episcopi Leonensis et Conferentiae EpiscoporumMexici tunc Praesidis, qui de
ipsius mandato, ab Apostolica Sede, normis Decreti Sacrosancti Concilii
Oecumenici Vaticani II « Christus Dominus » sub. n. 40 obsequens atque can. 431
§§ 1-2 C.I.C. prae oculis habens, postulavit ut ecclesiasticae provinciae in
Mexico noviter recognoscerentur, ita ut, quantumfieri poterit,
eaedemecclesiasticae provinciae et civiles regiones inter se congruant.
De consilio igitur Congregationis pro Episcopis, et habito favorabili voto
Venerabilis Fratris Iosephi Bertello, Archiepiscopi titulo Urbis Salviae et in
Mexico Apostolici Nuntii, porrectis precibus benigne annuendumcensuimus ac de
plenitudine Apostolicae potestatis, quae sequuntur statuimus ac decernimus.
Tigiuanaënsem, Leonensem, Tulancingensem et Tuxtlensem dioeceses ad gradumet
dignitatemEcclesiarummetropolitanarumevehimus atque actu earum exsistentes
Episcopos, Venerabiles Fratres RaphaelemRomo Muñoz, Iosephum Guadalupe Martın
Rábago, Petrum Aranda Dıaz-Muñoz et Rogerum Cabrera López, ad gradum
Archiepiscoporum Metropolitarum promovemus ac iuribus et privilegiis ornamus,
quibus ceteri Metropolitae Archiepiscopi fruuntur atque oneribus et obligationibus nectimus quibus ipsi subiciuntur.
Nova erecta ecclesiastica provincia vulgo dicta Baja California constabit
metropolitana Ecclesia Tigiuanaënsi, et suffraganeis Ecclesiis Paciensi in
California Inferiori Meridionali et Mexicalensi, usque nunc metropolitanae
Ecclesiae Hermosillensi suffraganeis.
Simili modo, nova erecta ecclesiastica provincia Bajio nuncupata constabit
metropolitana Ecclesia Leonensi, et suffraganeis Ecclesiis Celayensi,
Irapuatensi et Queretarensi, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Sancti Ludovici
Potosiensis suffraganeis.
Item, nova erecta ecclesiastica provincia Hidalgo dicta constabit
metropolitana Ecclesia Tulancingensi, et suffraganeis Ecclesiis Tullanensi,
usque nunc metropolitanae Ecclesiae Mexicanae suffraganea, et Hueiutlensi, adhuc
metropolitanae Ecclesiae Angelorum suffraganea.
Pariter, nova erecta ecclesiastica provincia Chiapas denominata constabit
metropolitana Ecclesia Tuxtlensi, et suffraganeis Ecclesiis Sancti Christophori
de las Casas et Tapacolensi, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Antequerensi
suffraganeis. Ecclesiasticam provinciam Hermosillensem component Ecclesia
eiusdem nominis, cum sua suffraganea dioecesi Civitatis Obregonensis, et cum
dioecesi Culiacanensi, usque nunc suffraganea archidioecesi Durangensi.
Ecclesiasticam provinciam Durangensem efformabunt metropolitana Ecclesia
eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus Mazatlanensi et Torreonensi,
Praelaturaque territoriali Saltensi in Mexico.
EcclesiasticamprovinciamMonterreyensemconstituent metropolitana Ecclesia
eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus Civitatis Victoriensis,
Linarina, Matamorensi, Novolaredensi, Saxanigrensi, Saltillensi et Tampicensi.
Ecclesiasticam provinciam Sancti Ludovici Potosiensis component metropolitana
Ecclesia eiusdemnominis, cumsua suffraganea dioecesi Matehualensi, et dioeceses
Vallipolitana, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Monterreyensi suffraganea, et
Zacatecensis, adhuc archidioecesi Guadalaiarensi suffraganea.
Ecclesiasticam provinciam Guadalaiarensem constituent metropolitana Ecclesia
eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus de Aguas Calientes,
Guzmanopolitana, Colimensi, Sancti Ioannis a Lacubus, Tepicensi, Rivoriensi,
Praelaturaque territoriali Nayariana de Iesu et Maria.
Ecclesiasticam provinciam Moreliensem component metropolitana Ecclesia
eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Apatzinganiensi, Tacambarensi,
Zamorensi in Mexico, et Civitatis Lazari Cárdenas, usque nunc metropolitanae
Ecclesiae Acapulcanae suffraganea.
Ecclesiasticam provinciam Mexicanam component metropolitana Ecclesia eiusdem
nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Atlacomulcana, Cuernavacensi et
Tolucensi.
Ecclesiasticam provinciam Acapulcanam component Ecclesia eiusdem nominis, cum
suis suffraganeis Chilpancingensi-Chilapensi, Civitatis Altamirensis et Tlapensi.
Ecclesiasticam provinciam Angelorum component metropolitana Ecclesia
eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus Huaiuapanensi, Tehuacaniensi et
Tlaxcalensi.
Ecclesiasticam provinciam Antequerensem component metropolitana Ecclesia
eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Portus Abditi,
Tehuantepecensi, Tuxtepecensi, et Praelaturis territorialibus Huautlensi et
Mixepolitana.
Ecclesiasticam provinciam Chihuahuensem efformabunt metropolitana Ecclesia
eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Civitatis Iuarezensis,
Cuauhtemocensi-Materiensi, Neograndicasensi et Parralensi et Tarahumarensi.
Ecclesiasticam provinciam Tlalnepantlanam constituent metropolitana Ecclesia
eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Cuautitlanensi, Ecatepecensi,
Netzahualcoyotlensi, Texcocensi et Vallis Chalcensis.
Ecclesiasticam provinciam Ialapensem efformabunt metropolitana Ecclesia
eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Coatzacoalsensi, Cordubensi
in Mexico, Orizabensi, Papantlensi, Sancti Andreae de Tuxtla, Tuxpaniensi et
Verae Crucis.
Ecclesiasticam provinciam Yucatanensem component metropolitana Ecclesia
eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Campecorensi et Tabasquensi
et Praelatura territoriali Cancunensi-Chetumaliensi.
Ad haec perficienda Venerabilem Fratrem Iosephum Bertello, Archiepiscopum
titulo Urbis Salviae et in Mexico Apostolicum Nuntium, deputamus, necessarias et
opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostra miugiter ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris,
anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES BAPTISTA card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 2, pp. 57-60
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana