 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSEPH PINEALENSIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SANCTI IOSEPH PINEALENSIS.
Quo plenius consuleretur spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater
Moacyr Iosephus Vitti, C.S.S., Archiepiscopus Metropolita Curitibensis, ab hac
Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a sua ecclesiastica
circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto
Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis
et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse
putamus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Curitibensi
archidioecesi separamus territorium, prout in praesens lege civili
circumscribitur, municipiorum quae patria lingua nuncupantur: São José do
Pinhais, Agudos do Sul, Araucária, Campo do Tenente, Contenda, Fazenda Rio
Grande, Lapa, Mandirituba, Piên, Piraquara, Quatro Barras, Quitandinha, Rio
Negro et Tijucas do Sul; atque ex ita distracto territorio novam constituimus
dioecesim Sancti Ioseph Pinealensis, iisdem circumscriptam finibus quibus
praefata municipia simul sumpta nunc lege civili terminantur. Conditae Ecclesiae
sedem episcopalem in urbe São José dos Pinhais ponimus, ibique exstans
paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad gradum et
dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut in eadem Capitulum
Canonicorum instituatur. Praeterea dioecesim Sancti Ioseph Pinealensis
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Curitibensi eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda
committimus memorato Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, vel, absente eo,
illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, eisdem tribuentes
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis,
cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini
bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES BAPTISTA card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Laurentius
Civili,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 1, pp. 7-8
© Copyright 2006 -
Libreria Editrice Vaticana
|