The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SINUENSIS*

IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS SINUENSIS.

 

 

Venerabiles Fratres Raphael Romo Muñoz, Archiepiscopus Metropolita Tigiuanaënsis, et Iosephus Isidorus Guerrero Macías, Episcopus Mexicalensis, audita Conferentia Episcoporum Reipublicae Mexicanae, ab hac Apostolica Sede antea petiverunt ut, quibusdam distractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova conderetur dioecesis ad satius consulendum spirituali bono Christifidelium sibi creditorum. Nos quidem, Successor beati Petri et supremus Pastor totius gregis Dominici, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Iosephi Bertello, Archiepiscopi titulo Urbis Salviae et in eadem Republica tunc Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Tigiuanaënsi separamus integrum territorium paroeciarum: « Cristo Rey » de Ensenada, « Inmaculada Concepción de María » de Mandadero, « María Auxiliadora » de Ensenada, « Nuestra Señora de Guadalupe » de Francisco Zarca, « Santuario de Nuestra Señora de Guadalupe » de Ensenada, « Nuestra Señora de Guadalupe » de Mandadero, « Nuestra Señora del Carmen » de Ensenada, « Purísimo Corazón de María » de Ensenada, « Purísimo Corazón de Jesús » de Ensenada, « San Felipe de Jesús » de Ensenada, « San José Obrero » de Ensenada, « San Judas Tadeo », Fracción Valle Dorado de Ensenada, « San Pedro Apóstol » de Ensenada, « Santos Mártires de Cristo Rey » de Ensenada, « Nuestra Señora del Refugio » de Ensenada, « Divino Rostro » de Ensenada, « Nuestra Señora de San Juan de Los Lagos » de Ensenada, « Cristo Rey » de Vicente Guerrero, « Nuestra Señora de Guadalupe » de San Quintın, « Nuestra Señora del Carmen » de Isla de Cedros, « Nuestra Señora del Rosario » de El Rosario, « Sagrada Familia » de Villa Jesús Marıa, « San Francisco de Asıs » de Colonıa Lázaro Cárdenas et « San Vicente Ferrer » de San Vicente; a dioecesi autem Mexicalensi seiungimus integrum territorium paroeciarum: « Nuestra Señora de los Ángeles » de Bahıa de los Ángeles et « Santısima Trinidad » de Valle Trinidad; atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim Sinuensem. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Ensenada » ponimus, cuius templum paroeciale, Deo in honorem Sanctissimae Virginis Mariae titulo « Nuestra Señora de Guadalupe » dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus mandantes ut ibidem instituatur, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum. Praeterea dioecesim Sinuensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Tigiuanaënsi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur.

Quae statuimus, perficienda committimus illi qui curat negotia Apostolicae Sedis in Mexicana Republica, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S.Petrum, die vicesimo sexto mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri secundo.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 5, pp. 316-317

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana


top