 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NEPALIANUS*
NOVUS CONDITUR VICARIATUS APOSTOLICUS NEPALIANUS.
Ad aptius consulendum spirituali Christifidelium bono necnon evangelizationis
operi in Nepalia, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa
habitisque faventibus votis eorum quorum interest, censuit Praefecturam
Apostolicam Nepalianam ad gradum Vicariatus Apostolici esse evehendam. Nos
igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris ac Patris catholicae
Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa, qua fungimur, potestate novum
Vicariatum Apostolicum Nepalianum constituimus, quem concredimus sollicitis
curis Societatis Iesu. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri
Petro López, Archiepiscopo titulo Acropolitano atque in memorata Natione
Apostolico Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo
mensis Februarii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri secundo.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 5, p. 318
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|