The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RIVIANGULANENSIS-LABRADORENSIS*

In Canada constituitur dioecesis
Riviangulanensis-Labradorensis appellanda.

 

 

Evangelica diligentia quacum munus Successoris Petri unoquoque die explere conamur, in praesens Nos impellit ut singularem attentionem ad Ecclesiam quae est in Canada vertamus. Fidelium istius Nationis spiritale iter vario modo iuvantes, de quarundam dioecesium unione deque nominis mutatione cogitavimus. Idcirco plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, de consilio Congregationis pro Episcopis et Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audita etiam Conferentia Episcoporum Canadae et praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Aloisii Ventura, Archiepiscopi titularis Equiliensis et in Canada Apostolici Nuntii, a dioecesi LabradorpolitanaScheffervillensi integrum distrahimus territorium municipiorum vulgo dictorum Black Tickle , Churchill Falls , Happy Valley-Goos Bay , Labrador City , Natuashish , Sheshatshiu , Wabush et West St. Modeste idque dioecesi Sancti Georgii Terrae Novae assignamus quae posthac novo nomine Riviangulanensi-Labradorensi appellabitur. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v. d. Corner Brooke statuimus templumque ibidem exstans Sanctissimo Salvatori et Immaculatae Virgini Mariae dicatum, gradum servabit templi Cathedralis, cum suo Capitulo cathedrali quod unicum habebitur. Dioecesim Riviangulanensem-Labradorensem iurisdictioni Congregationis pro Episcopis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Novae ecclesiasticae circumscriptionis regimini praeesse perget Venerabilis Frater Duglasius Crosby, O.M.I., Episcopus LabradorpolitanusScheffervillensis et hactenus Sancti Georgii Terrae Novae, cuius erit ut inita provisio, recte intellecta quoad veram suam significationem, ab omnibus sereno animo ac prompte accipiatur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, iam memoratum Venerabilem Fratrem Aloisium Ventura deputamus vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Canada gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus expletae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et tricesimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro Episcopus Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 782-783

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana 


top