 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SHENDAMENSIS*
IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SHENDAMENSIS.
Nuper est petitum ut in Nigeria, divisa archidioecesi Iosensi, nova
conderetur dioecesis ad ibidem aeternam provehendam salutem gregis Dominici
eiusque regimini facilius et efficacius consulendum. Qua re, Congregatio pro
Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis auditisque faventibus votis
eorum quorum interest, admotam postulationem censuit esse accipiendam utpote
animarum saluti valde profuturam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere
supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes,
summa Nostra potestate haec decernimus. A Iosensi archidioecesi separamus
territoria patrio sermone nuncupata « Local Government Areas » quae sunt Shendam,
Langtang North, Langtang South, Mikang, Wase et Quáan Pan, una cum regionibus
Lankan, Jiblik, Abwor/Dyis, Chip, Jing, Tal et Pai pertinentibus ad « Local
Government Area Pankshin »; ex iisque distractis locis novam constituimus
dioecesim Shendamensem, quam Metropolitanae Ecclesiae Iosensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus Episcopi Sedem poni in urbe Shendam atque templum ibi exstans,
Deo in honorem Sacratissimi Cordis Iesu dicatum, ad dignitatem Cathedralis
ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Fratini,
Archiepiscopo titulo Botrianensi et in Nigeria Apostolico Nuntio; qui, re acta,
curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium
Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et
in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S.Petrum, die secundo mensis Iunii, anno Domini bis
millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus
Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 583-584
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|