The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IOANNESBURGENSIS*

In Africa Australi constituitur nova Provincia Ecclesiastica Ioannesburgensis, cuius metropolitana Ecclesia erit
Sedes eiusdem nominis

 

 

Cum ad aptius consulendum Evangelizationis operi in Africa Australi opportunum visum esset ibidem novam Provinciam Ecclesiasticam condere, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque votis eorum quorum interest, censuit nuper ut ad eiusmodi institutionem procederetur. Nos vero solliciti de totius Dominici gregis bono, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A metropolitana Sede Praetoriensi seiungimus dioeceses Ioannesburgensem, Manziniensem, Klerkpolitanam et Vitbankensem; ex iisque constituimus novam Provinciam Ecclesiasticam Ioannesburgensem atque dioecesim eiusdem nominis ad Archidioecesis Metropolitanae gradum evehimus, cui assignamus uti suffraganeas ceteras dioeceses Manziniensem, Klerkpolitanam et Vitbankensem cuiusque insuper principem Sedem in urbe Ioannesburgensi iubemus poni. Insuper Venerabilem Fratrem Buti Iosephum Tlhagale, O.M.I., hactenus Archiepiscopum-Episcopum Ioannesburgensem, renuntiamus primum Archiepiscopum Metropolitam Ioannesburgensem. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Iacobo Patricio Green, Archiepiscopo titulo Altinensi atque Apostolico Nuntio in Republica Africae Australis et in Natione Svazilandiensi, onere imposito sincerum exemplar actus effectae exsecutionis mittendi memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Iunii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 582-583

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 

top