 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CAXITONENSIS*
IN ANGOLIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CAXITONENSIS APPELLANDA.
Caritas Christi, quam pro supremo Nostri officii munere cotidie hominibus
bonae voluntatis nuntiamus, in praesens Nos impellit ut singularem vertamus attentionem ad Ecclesiam quae est in Angolia. Fidelium enim istius Nationis spiritale iter iuvare volentes, de nova, ob eorum pastorales
necessitates, cogitavimus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest
cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione,
plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, ab archidioecesi Luandensi separamus territoria v.d. « Caxito, Ambriz, Bula-Atumba, Dande, Bembos, Icolo et Bengo,
Kissama, Nambuangongo, Pango Aluque´m », ex quibus novam dioecesim constituimus Caxitonensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis Sedem
in urbe v.d. « Caxito » statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sanctae Annae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Caxitonensem Metropolitanae Ecclesiae Luandensi suffraganeam facimus atque
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Ioannem Angelum Becciu,
Archiepiscopum titulo Rusellensem et Apostolicum in Angolia Nuntium, deputamus,
necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Iunii, anno Domini
bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Emmanuel
Fernandes,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 584-585
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|