The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VIANENSIS*

NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR IN ANGOLIA, VIANANENSIS APPELLANDA.

 

 

Cunctae catholicae Ecclesiae cum praesideamus, summam curam ponimus in Evangelii salute quam latissime diffundenda, ut eiusdem beneficia et monita omnes gentes contingant cunctasque regiones. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, suffragante Venerabili Fratre Angelo Becciu, Archiepiscopo titulo Rusellensi atque in Angolia Apostolico Nuntio, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Viananensem appellandam, quae territoria populari loquela nuncupata Viana, Palanca, Bom Jesus, Calumbo, Catete, Barra di Kwanza, Cabo Ledo, Mumbondo, Kilamba Kiaxi, Demba Chio, Muxima, Massangano et ea ab archidioecesi Luandensi seiungenda, complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Luandensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro Sedem in urbe ponimus, quae Viana vocatur, et ibidem templum Sancto Francisco Assisiensi dicatum ad statum Cathedralis ecclesiae attollimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem supra memoratum Apostolicum Nuntium legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iunii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandes, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 585-586

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 

top