|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DONKORKROMENSIS*
IN GHANA CONSTITUITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DONKORKROMENSIS.
Ad expeditius et efficacius consulendum spirituali Christifıdelium saluti
itemque Evangelizationis operi in Districtu civili Ghanensis Nationis patria
lingua « Donkorkrom » nuncupato, Congregatio pro Gentium Evangelizatione,
omnibus mature perpensis habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Georgii
Kocherry, Archiepiscopi titulo Othonensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii,
censuit Praefecturam Apostolicam ibidem esse condendam.
Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis
Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate sequentia
decernimus. A dioecesi Koforiduana distrahimus Districtum civilem « Donkorkrom
», ad ipsam Sedem hucusque pertinentem, ex eoque constituimus Praefecturam
Apostolicam Donkorkromensem, quam sollicitis curis sodalium Societatis Verbi
Divini committimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perducet ad exitum memoratus Venerabilis Frater Georgius Kocherry;
qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro
Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Iunii, anno Domini bis
millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. Brennus
Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 586-587
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|