 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NIAMEYENSIS*
In Nigritana Natione constituitur nova Provincia Ecclesiastica Niameyensis,
cuius metropolitana Ecclesia
erit Sedes eiusdem nominis.
Cum Ecclesia Catholica in Nigri haud parva incrementa passim
suscepisset, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus
et Christifidelibus ibi operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium
laudis eorumque animi incitentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores
necnon ut ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest,
votis, censuit nuper novam Provinciam Ecclesiasticam ibidem esse condendam. Nos
vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate in Nigri constituimus novam Provinciam Ecclesiasticam
Niameyensem efformatam dioecesi Niameyensi, quam ad gradum Archidioecesis
Metropolitanae evehimus, et dioecesi Maradensi, quae suffraganea erit. Insuper
Venerabilem Fratrem Michaëlem Christianum Cartatéguy, S.M.A., Episcopum
Niameyensem, Archiepiscopum Metropolitam eiusdem nominamus. Quae praescripsimus
committimus perficienda Venerabili Fratri Vito Rallo, Archiepiscopo titulo
Albensi atque Apostolico Nuntio in Burkina Fasana et in Nigri, onere imposito
sincerum exemplar actus effectae exsecutionis memoratae Congregationi mittendi.
Hanc denique Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesima quinta mensis
Iunii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri septimo.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 785-786
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|