The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANDAKANENSIS*

IN MALAESIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANDAKANENSIS APPELLANDA.

 

 

Missionalem per navitatem Deus piene glorificatur, dum homines salutare Eius opus, quod in Christo perfecit, conscie et plene accipiunt (cfr Ad Gentes divinitus, 7). Haec Concilii Oecumenici Vaticani II verba in praesens Nos impellunt ut singularem vertamus mentem ad fideles in Malaesia degentes quos Nos precibus comitamur divina adiumenta a Domino nostro iis efflagitantes. Eorum denique spiritales perspicientes necessitates, de nova cogitavimus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, partem orientalem territorii dioecesis Kotakinabaluensis distrahimus, ex qua novam dioecesim appellandam Sandakanensem erigimus. Limites novae dioecesis finibus constituuntur territorii civilis v.d. Sandakan et Tawau . Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. Sandakan statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sanctae Mariae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Sandakanensem Metropolitanae Ecclesiae Kuchingensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Salvatorem Pennacchio, Archiepiscopum titulo Montis Marani et Apostolicum Delegatum in Malaesia, deputamus, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 784-785

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana


top