 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TECHIMANENSIS*
IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS
TECHIMANENSIS
Cum nuper esset petitum ut in Gana dioeceses Sunyaniensis atque
Konongensis-Mampongana ita dividerentur ut nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto
Venerabilis Fratris Georgii Kocherry, Archiepiscopi titulo Othonensis et in
eadem Natione tunc Apostolici Nuntii, admotae postulationi censuit esse concedendum.
Nos igitur, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate
sequentia decernimus. A dioecesibus Sunyaniensi atque Konongensi Mampongana
separamus territorium districtuum civilium Techiman, Kintampo North, Kintampo
South, Nkoranza, Atebubu, Sene et Pru; ex iisque distractis locis novam condimus
dioecesim Techimanensem, quam Metropolitanae Ecclesiae Kumasiensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate « Techiman » simulque
templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Pauli dicatum, ad dignitatem
Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur.
Quae praescripsimus perducet ad exitum Apostolica Nuntiatura in Gana, quae, re
acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium
Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse
volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Decembris, anno
Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Laurentius
Civili,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 2, pp. 57-58
© Copyright 2007 -
Libreria Editrice Vaticana
|