 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SLOVACHIA*
IN SLOVACHIA NOVAE ERIGUNTUR DIOECESES
ATQUE FINES NOMINAQUE DIOECESIUM
ET ECCLESIASTICARUM PROVINCIARUM IMMUTANTUR
Slovachiae sacrorum Antistites, Concilii Oecumenici Vaticani II votis
obsecundare cupientes quae ad aptiorem circumscriptionum ecclesiasticarum
compositionem attinent, Apostolicae Sedi proposuerunt ut novae dioeceses
erigerentur et fines nominaque dioecesium ac provinciarum ecclesiasticarum
immutarentur.
Ideo, ad hoc exsequendum Conferentia Episcoporum Slovachiae et Venerabilis
Frater Henricus Iosephus Nowacki, Archiepiscopus titularis Bleranus atque tunc
in Slovachia Apostolicus Nuntius, communi consilio agentes, gradatim ac
progredienti ratione opus susceperunt.
Quo in opere absolvendo hoc semper fuit propositum, ut in unaquaque dioecesi
magis perspicua natura Ecclesiae pateret atque Episcopus apte et efficaciter
omnia sua munera explere posset, prout religiosae, spirituales ac morales
necessitates, necnon societatis et culturae mutationes, quae hodie in cursu sunt,
magis magisque postulant.
Nosmet Ipsi, Qui pergrave Successoris Petri munus exercemus, praehabito
favorabili voto praefati Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro
Episcopis, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas excipere
censuimus atque quae sequuntur decernimus.
Archidioecesim Bratislaviensem erigimus, cum Ecclesia Metropolitana sub
titulo sancti Martini in urbe Bratislava, cuique per dismembrationem ex
archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi spectabunt decanatus vulgo dicti:
Bratislava, Malacky, Pezinok, Senec, Senica, Skalica, Šamorėn,
Šaštín.
Ad Archidiocesim Tyrnaviensem, cuius ecclesia Cathedralis sancti Ioannis Baptistae in urbe
Trnava est, spectabunt decanatus vulgo nuncupati: Dunajskā Streda, Galanta, Hlohovec, Hurbanovo, Komārno,
Nové Mesto nad Vāhom, Piešt'any,
Sered', Šal’a,
Trnava A, Trnava B (ex archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi), et
Nemšovā (sed cum solis paroeciis:
Adamovské Kochanovce, Beckov, Bošāca,
Moravské Lieskové, Nova Ves nad Vāhom, ex dioecesi
Nitriensi).
Dioecesim Žilinensem erigimus, cum ecclesia Cathedrali Sanctissimae Trinitatis
in urbe Žilina, cui spectabunt decanatus vulgo dicti:
Bytča, Čadca, Ilava, Kysucké
Nové Mesto, Považskā
Bystrica, Pųchov, Rajec, Varin, Žilina (ex dioecesi Nitriensi); et
Martin (sed cum solis paroeciis: Martin-Mesto, Martin-Sever, Sučany,
Turany, Vrųtky, ex dioecesi Neosoliensi).
Dioecesis Nitriensis, cum ecclesia Cathedrali sub titulo sancti Emerami in urbe
Nitra, connumerabit decanatus vulgo dictos: Bānovce nad Bebravou, Nitra l, Skačany, Trenčėn, Nemšovā
(sed cum solis paroeciis: Dolnā Sųča, Drietoma, Hornā
Sųča, Horné Srnie, Nemšovā, Skalka nad
Vāhom,
Trenčin-Orechové), Nitrianske Rudno (sed cum solis paroeciis: Čavoj, Diviaky nad Nitricou, Horné Vestenice, Kostolnā Ves, Nitrianske Rudno, Nitrianske Sučany, Valaskā Belā), itemque paroecias Čičmany et Zliechov (ex decanatibus Rajec et Ilava qui adsignabuntur noviter erectae dioecesi Žilinensi); ex archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi:
Nové Zāmky, Nitra
2, Štųrovo, Šurany, Topol’čany,
Vrāble, Zlaté Moravce,
Želiezovce et Levice (sed cum solis paroeciis:
Beša, Dolnũ
Pial, Kalnā nad Hronom, Kozārovce, Novũ
Tekov, Rybnėk nad Hronom, Starũ Tekov, Vel’kũ Ďur).
Dioecesis Neosoliensis, cum Cathedrali ecclesia sub titulo sancti Francisci Xaverii in urbe
Banskā Bystrica, decanatus habebit vulgo dictos: Banskā Bystrica-Katedrāla, Banskā Bystrica-Mesto, Bojnice, Detva,
Klāštor pod Znievom,
Novā Baňa,
Partizānske, Prievidza, Slovenskā L’upča,
Zvolen, Žiar nad
Hronom; ex archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi: Banskā Štiavnica, Hontianske
Nemce, Šahy, Vel’kũ
-Krtiš, et Levice (sed cum solis paroeciis:
Bātovce, Čajkov, Hontianske
Trst’any, Hronské Kosihy, Krškany,
Levice, Mũtne Ludany,
Novā Dedina, Pečenice,
Pukanec, Santovka, Žemberovce); et paroecias:
Lehotapod Vtāčnikom, Nova´ky,
Podhradie (ex decanatu Nitrianske Rudno e dioecesi Nitriensi).
Provincia Bratislaviensis (veteri nomine Provincia
Bratislaviensis-Tyrnaviensis appellata) constituetur sede metropolitana
Bratislaviensi, necnon suffraganeis archidioecesi Tyrnaviensi et dioecesibus Nitriensi, Neosoliensi et Žilinensi noviter erecta.
Ad dioecesim Rosnaviensem adsignabitur decanatus vulgo nuncupatus Brezno (ex dioecesi Neosoliensi).
Ut uniuscuiusque novae dioecesis Pastori in eius regimine validum tribuatur
adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum, instituatur. Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon
candidatorum ad sacerdotium formationem, praescripta iuris communis serventur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione
Catholica statutis. Cum fas erit, selecti seminarii alumni, philosophicis et
theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam
mittantur. Quod vero attinet ad novae uniuscuiusque dioecesis regimen, administrationem bonorum, dioecesani Administratoris Ģ sede vacante ģ
electionem, fidelium iura et onera, aliaque id genus, quae sacri canones
praescribunt adamussim serventur. Simul ac harum dioecesium erectio et finium immutatio ad effectum deductae fuerint eo ipso sacerdotes dioecesi illi
adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent:
ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi dioecesi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Facultas tamen
iisdem omnibus datur post duos annos aut novae ecclesiasticae circumscriptioni
sese incardinandi aut ad nativam dioecesim rediendi. Acta et documenta quae
novam unamquamque dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, quam primum fieri poterit, ad eam
circumscriptionem transmittantur ad quam, iuxta praedicta, eadem pertinebunt.
Ad haec omnia exsequenda et ad notitiam publice dandam Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum S.R.E. Cardinalem Tomko, titulo Sanctae Sabinae,
deputamus necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Si
quaedam in finali opere exsequenda hoc de decreto remanebunt, Apostolicus in Slovachia Nuntius Ģ pro tempore ģ ea perficiet.
Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Februarii, in
festo sanctorum Cyrilli et Methodii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES BAPTISTA card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Laurentius Civili, Protonot. Apost. Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 3, pp. 125-128
Š Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|