 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FAIARDENSIS-HUMACAENSIS*
IN PORTU DIVITE NOVA CONDITUR
DIOECESIS FAIARDENSIS-HUMACAENSIS APPELLANDA
Venerabiles Fratres Robertus Octavius Gonza´lez Nieves, O.F.M.,
Archiepiscopus Metropolita Sancti Ioannis Portoricensis, et Ruben Antonius
Gonza´lez Medina, C.M.F., Episcopus Caguanus, audita Conferentia Episcopali Portoricensi, ab hac Apostolica Sede antea petiverunt ut, quibusdam
distractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova
conderetur dioecesis ad satius consulendum spirituali bono Christifidelium sibi
creditorum. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Timothei Broglio,
Archiepiscopi titulo Amiternini et in Portu Divite tunc Delegati Apostolici, de
consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate
sequentia decernimus. Ab archidioecesi Sancti Ioannis Portoricensis separamus territorium, prout in praesens lege civili
circumscribitur, municipiorum nuncupatorum: Canóvanas, Loìza, Luquillo, et Rio
Grande; a dioecesi autem Caguana seiungimus territorium, prout in praesens lege civili
circumscribitur, municipiorum nuncupatorum: Fajardo, Naguabo, Ceiba, Vieques, Culebra et Humacao; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Faiardensem-Humacaensem, quae iisdem limitabitur fı`nibus, quibus
praedicta municipia simul sumpta nunc lege civili terminantur. Sic conditae
dioecesis sedem in urbe « Fajardo » ponimus, templumque paroeciale ibi situm, Deo in honorem Sancti Iacobi Apostoli dicatum, ad gradum ac dignitatem
ecclesiae Cathedralis evehimus, in qua quidem Canonicorum Capitulum, ad iuris
normam, iubemus institui. Simulque in urbe « Humacao » templum paroeciale ibi
exstans, Dulci Nomini Iesu dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Concathedralis attollimus. Praeterea novam dioecesim Faiardensem-Humacaensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Ioannis Portoricensis eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus
Venerabili Fratri Iosepho Wesołowski, Archiepiscopo titulo Slebtensi seu Sancti Fiaci inter montes, Delegato Apostolico in Portu Divite, vel, ipso absente, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in eadem Natione; eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Martii, anno Domini bis
millesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 417-418
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|