 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KOTAKINA-BALUENSIS*
In Malaesia constituitur nova Provincia Ecclesiastica Kotakinabaluensis, cuius
metropolitana Ecclesia erit
Sedes eiusdem nominis.
Cum Ecclesia Catholica in Malaesia, in territorio Provinciae
EcclesiasticaeKuchingensis, haud parva incrementa passim suscepisset, ut ipsis
Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus
ibidem operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque
animi incitarentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores necnon ut
ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione,
re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, votis, censuit
nuper novam Provinciam Ecclesiasticam iisdem in locis esse condendam. Nos vero
de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate sequentia decernimus. Novam Ecclesiasticam Provinciam in
Malaesia constituimus Kotakinabaluensem efformatam dioecesi Kotakinabaluensi,
quae erit metropolitana Sedes, et Ecclesiis Keningauensi et Sandakana. Insuper
Venerabilem Fratrem Ioannem Lee Hiong Fun-Yit Yaw, hactenus Episcopum
Kotakinabaluensem, renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Kotakinabaluensem.
Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Salvatori
Pennacchio, Archiepiscopo titulo Montis Marani et Apostolico Delegato in
Malaesia, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis
memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Maii, anno Domini
bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Emmanuel
Fernandez,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 587-588
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|