The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DIACOVENSIS-OSIJEKENSIS*

Nova conditur Provincia Ecclesiastica,
scilicet Diacovensis-Osijekensis quae sedes
ad dignitatem Ecclesiae metropolitanae attollitur

 

 

Ad totius dominici gregis tutelam destinati, pastorali nimirum permoti studio curam continenter adhibemus, ut salutifera Iesu Christi beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Quapropter Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ut proposita haec commodius expediantur. Ideo suffragante Venerabili Fratre Mario Roberto Cassari, Archiepiscopo titulo Truentino et in Croatia Apostolico Nuntio, de consilio Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus: Diacovensis seu Bosnensis novo nomine Archidioecesis Diacovensis-Osijekensis, populari sermone Dakovo-Osijek, in posterum appelletur atque paroeciale templum, Deo in honorem Sanctorum Petri et Pauli in urbe Osijek exstans dicatum, titulo et dignitate concathedralis templi decoramus, cunctis additis oneribus privilegiisque, quae ad id genus sacras aedes spectant. Diacovensem-Osijekensem sedem episcopalem a metropolitico iure Ecclesiae Zagrebiensis separandam, ad dignitatem archiepiscopalis Metropolitanae Ecclesiae evehimus eidemque iura et privilegia tribuimus quibus ceterae metropolitanae sedes, ad iuris normam, fruuntur. Nova condita Provincia Ecclesiastica Diacovensis-Osijekensis complectitur metropolitanam Ecclesiam eiusdem nominis et dioeceses Sirmiensem et Poseganam. Exinde Diacovensem-Osijekensem pro tempore Praesulem dignitate archiepiscopali et Metropolitae gradu insignimus atque iuribus, privilegiis, officiisque cumulamus quibus Metropolitae ad normas canonum decorantur et detinentur. Praefatae sedis nunc exsistentem Episcopum, scilicet Venerabilem Fratrem Marinum Srakić, dignitate archiepiscopali et gradu Metropolitae honestamus eidemque onera et obligationes addimus, secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Marium Robertum Cassari, quem supra memoravimus, legamus, facta vide licet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 593-594

 

Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 

top