The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SIRMIENSIS*

IN SERBIA RESTITUITUR DIOECESIS SIRMIENSIS.

 

 

Pastorali navitati pro totius Dominici gregis bono omnes Nostras vires dicantes, singularem nunc vertimus mentem ad fideles in Serbia degentes, spiritales eorum perspicientes necessitates. Libentes denique annuere cupimus petitioni Venerabilis Fratris Marini Srakić, Episcopi Diacovensis seu Bosnensis et Sirmiensis, qui, audita Conferentia Episcoporum Croata, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut antiqua dioecesis Sirmiensis "aeque principaliter" coniuncta Diacovensi seu Bosnensi dioecesi ab eadem divideretur.

De consilio igitur Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis, quae sequuntur, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, decernimus. A dioecesi Diacovensi seu Bosnensi integrum separamus territorium antiquae dioecesis Sirmiensis, cuius fines erunt in oriente, septemtrione et meridie flumina Danubium et Savium in occidente ipsi fines qui Status Croatiae et Serbiae dividunt. Huius restitutae dioecesis sedem in urbe v.d. Srijemska Mitrovica statuimus templumque ibidem exstans paroeciale, ad praesens videlicet Concathedralem Basilicam minorem, Deo in honorem Sancti Demetrii, diaconi et martyris, dicatum, ad gradum dignitatemque evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. In eadem ecclesia Cathedrali instituatur, ad normam iuris, Capitulum Canonicorum. Dioecesim Sirmiensem novae erectae Ecclesiae Metropolitanae Diacovensi-Osijekensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus quem sodalem statuimus Conferentiae Episcoporum Internationalis Sanctorum Cyrilli et Methodii. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Eugenium Sbarbaro, Archiepiscopum titulo Tidditanum et in Serbia Nuntium Apostolicum vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem gestorem, deputamus, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Iunii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 591-592

 

Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 

top