 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KRIBENSIS*
IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
KRIBENSIS.
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Cammarunia eiusque
regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut ibidem nova
constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus
mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Elisei
Antonii Ariotti, Archiepiscopi titulo Vibianensis atque in memorata Natione
Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur,
Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae,
talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A
dioecesi Ebolouana-Kribensi separamus territorium Praefecturae civilis "Ocean"
nuncupatae; ex eoque novam condimus dioecesim Kribensem, quam metropolitanae
Ecclesiae Yaundensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in
civitate "Kribi" templumque ibidem situm, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum,
ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis
Frater Eliseus Antonius Ariotti, qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc
denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S.Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini
bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus
Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 588-589
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|