 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NIGROMONTANA*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
NIGROMONTANA APPELLANDA.
Pastorali Nostra navitate Deum piene glorificare volumus atque omnes fideles
adhortari ad salutare Eius opus, quod in Christo perfecit, altiore usque modo
accipiendum. Hoc consilio permoti singularem nunc vertimus mentem ad fideles in
Brasilia degentes, quos precibus comitamur divina adiumenta a Domino nostro iis
efflagitantes. Eorum denique spiritales perspicientes necessitates, libentes
annuere cupimus petitioni Venerabilis Fratris Dadei Grings, Archiepiscopi
Metropolitae Portalegrensis in Brasilia, qui, audita Conferentia Episcoporum
Brasiliensi, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut, ecclesiasticae
circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova exinde
erigeretur dioecesis. Praehabito denique favorabili voto Venerabilis Fratris
Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis atque in Brasilia
Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, quae sequuntur, de
plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, decernimus. Ab archidioecesi
Portalegrensi in Brasilia territorium distrahimus, prout in praesens lege civili
circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Montenegro, Alto Feliz, Barão,
Bom Princıpio, Bom Retiro do Sul, Brochier, Capela de Santana, Colinas, Estrela,
Fazenda Vila Nova, Feliz, Harmonia, Linha Nova, Maratà, Pareci Novo, Paverama,
Poço das Antas, Portão, Roca Sales, Salvador do Sul,
São José do Hortêncio, São
José do Sul, São Pedro da Serra, São
Sebastião do Caì, São
Vendelino, Tabaì, Taquari, Teutônia, Triunfo,
Tupandi, Vale Real et Westfàlia, atque ex ita distracto territorio novam
dioecesim, Nigromontanam appellandam, erigimus ac constituimus. Novae
ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. « Montenegro » statuimus templumque
ibidem exstans paroeciale, Deo in honorem S. Ioannis Baptistae dicatum, ad
gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et
privilegiis. Dioecesim Nigromontanam Metropolitanae Ecclesiae Portalegrensi in
Brasilia suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus. Simul ac Nigromontanae
dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi
adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent;
ceteri vero sacerdotes seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant
vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has
Litteras statuimus, praefatum Nuntium Apostolicum vel, ipso a sede absente,
negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia gestorem, deputamus, necessarias et
opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus
peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Iulii, anno Domini
bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus
Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 590-591
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|