The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GALAPAGENSIS*

IN AEQUATORIA GALAPAGENSIS PRAEFECTURA APOSTOLICA
AD APOSTOLICI VICARIATUS DIGNITATEM ATTOLITUR.

 

 

Quam Veneratus Decessor Noster Pius XII ecclesialem communitatem Galapagensem duodesexaginta abhinc annos Praefecturam Apostolicam constitui iure voluerit, laetissimi quidem interea tantis cernimus effloruisse catholicae pietatis navitatisque progressibus, ut ea nova altioreque collocatione inter Ecclesias particulares novoque ideo canonico gradu in praesens dignı´ssima prorsus videatur. Quo profecto auctu non solum ipsi Praefecto Apostolico, duodeviginti inibi annos indefesse assidueque operanti, necnon Ordini Fratrum Minorum, merita laus tribueretur, verum etiam copiosiores pastoralis curae fructus exspectari in posterum posset. Hac ideo de re, ex consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audito etiam Venerabili Fratre Iacobo Vidone Ottonello, Archiepiscopo titulo Sasabensi atque Apostolico in Aequatoria Nuntio, necnon aliis quorum interest Apostolica Nostra usi potestate Praefecturam Apostolicam Galapagensem ad Apostolici Vicariatus dignitatem, iisdem finibus eodemque nomine servatis, attollimus, factis iuribus et concessionibus congruis. Hanc praeterea Ecclesiam, duce scilicet Vicario ipso Apostolico, peculiaribus credimus memorati Ordinis Fratrum Minorum sollicitis curis, exoptantes profecto precantesque ut haec Matris Ecclesiae aestimatio et Christi Vicarii constitutio plurimum deinceps aedificando carissimo Galapagensi gregi proficiant. Volumus vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet Venerabilis Frater Iacobus Vido Ottonello, quem diximus, vel qui eo tempore, quo haec decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Aequatoria Nuntiaturae praeerit. Qui autem negotium perfecerit exactae rei documenta, rite subscripta, ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittet. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Iulii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 596-597

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 

top