 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KAYANGANA*
IN TANZANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
KAYANGANA.
Congregatio pro Gentium Evangelizatione ad aeternam Dominici gregis
provehendam salutem eiusque regimini aptius consulendum itemque efficacius
fovendum evangelizationis opus in Tanzaniae finibus, omnibus mature perpensis
auditisque pariter eorum quorum interest votis, censuit eadem in Natione novam
condendam esse dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi
Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Rulengensi dioecesi separamus
territorium districtus civilis patrio sermone Karagwe nuncupati ex eoque novam
constituimus dioecesim Kayanganam, quam metropolitanae Ecclesiae Mvanzae¨nsi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate
Kayanga atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Georgii dicatum, ad
dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Iosephus
Chennoth, Archiepiscopus titulo Milevitanus et in Tanzania Apostolicus Nuntius;
qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro
Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Augusti, anno
Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 597-598
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|