 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RUTANA*
IN BURUNDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
RUTANA.
Ad aptius provehendam aeternam salutem Dominici gregis in Burundia eiusque
regimini efficacius consulendum petitum est nuper ut eadem in Natione nova
constitueretur dioecesis. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt
praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis
Fratris Pauli Richardi Gallagher, Archiepiscopi titulo Hodelmensis atque in
Burundia Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam.
Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae
Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec
decernimus. A dioecesibus Bururiensi et Ruyigiensi separamus territorium
civilium regionum, quae patrio sermone nuncupantur Rutana, Kayogoro et Muhwea;
ex eoque novam condimus dioecesim Rutanam, quam metropolitanae Ecclesiae
Kitegaešnsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Rutana atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Ioseph dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater
Paulus Richardus Gallagher, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta
exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc quidem Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Ianuarii, anno
Domini bis millesimo nono, Pontifı`catus Nostri quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 81-82
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|