The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HPAANENSIS*

IN MYANMAR NOVA CONDITUR DIOECESIS HPAANENSIS APPELLANDA.

 

Missionalem navitatem Nos, universo catholicorum gregi divinitus praepositi, omnibus viribus prosequi et augere volumus, ut laetum nuntium de salutari Dei opere, quod in Christo perfecit, ad omnes gentes pervenire possit. In praesens mentem Nostram ad fideles vertimus in Myanmar degentes, quos precibus comitamur divina adiumenta a Domino iis efflagitantes. Eorum denique spiritales perspicientes necessitates, de nova cogitavimus dioecesi ibi instituenda. Idcirco, quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, partem orientalem territorii Archidioecesis Yangonensis distrahimus, ex qua novam dioecesim erigimus Hpaanensem appellandam. Limites huius dicionis finibus constituuntur territoriorum civilium v.d. Hpa-an, Kawkareik, Kyar-inn-seik-gyi, Hpa-pun, Myawaddy, Hlaingbwe, Kyaikto, Kyaikmayaw, Chaungson, Paung, Beelin et Thaton. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. Hpa-an statuimus templumque ibidem exstans Deo in honorem Sancti Francisci Xaverii dicatum ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Hpaanensem Metropolitanae Ecclesiae Yangonensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Salvatorem

Pennacchio, Archiepiscopum titulo Montis Marani et Delegatum Apostolicum in Myanmar, deputamus, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 4, pp. 257-258

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top