 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ESQUELENSIS*
IN ARGENTINA NOVA CONDITUR
PRAELATURA TERRITORIALIS ESQUELENSIS
De maiore spirituali bono Christifidelium sibi creditorum sollicitus,
Venerabilis Frater Verginius Dominicus Bressanelli, S.C.I., Episcopus Rivadaviae,
audita Conferentia episcopali Argentina, ab hac Apostolica Sede petivit ut
quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova praelatura
territorialis conderetur. Nos quidem, praehabito faventi voto Venerabilis
Fratris Hadriani Bernardini, Archiepiscopi titulo Faleritani et in memorata
Natione Nuntii Apostolici, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae
postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus.
Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Rivadaviae dioecesi
separamus integrum territorium paroeciarum quae patria lingua nuncupantur:
Sagrado Corazón, Sagrada Familia, Santa María
de los Ángeles, in Esquel, San Francisco de Asis, in
El Maitén, Nuestra Señora de Fatima, in Lago Puelo,
Inmaculada Concepción, in Gobernador Costa, necnon
quasi paroeciarum San José, in Paso de Sapo, et La Inmaculada, in Trevelín;
atque ex ita distracto territorio iisdemque circumscriptam finibus novam
constituimus praelaturam territorialem Esquelensem, cuius sedem in urbe Esquel
ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sanctissimi Cordis
Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes
ut in eadem Capitulum Canonicorum, ad normam iuris, instituatur. Insuper
praelaturam territorialem Esquelensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Sinus Albi eiusque Episcopum Praelatum metropolitico iuri Archiepiscopi pro
tempore ipsius metropolitanae Ecclesiae subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus memorato
Venerabili Fratri Hadriano Bernardini, vel, absente eo, illi, qui curat negotia
Apostolicae Nuntiaturae in Argentina, eisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
mittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Martii, anno Domini
bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IVAN card. DIAS Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Brennus Chestle, Protonot. Apost. Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 6, pp. 449-450
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|