The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NAMIBENSIS*

IN ANGOLIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NAMIBENSIS APPELLANDA.

 

Apostoli ipsi, in quibus Ecclesia est condita, vestigia Christi sequentes, praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt Ecclesias (cfr. Ad Gentes divinitus, 1) Missionalem hanc navitatem Nos, qui Apostolo Petro successimus, omnibus viribus prosequimur atque in praesens mentem Nostram ad fideles vertimus in Angolia degentes. Eorum denique spiritales perspicientes necessitates, de nova cogitavimus dioecesi ibi instituenda. Idcirco, quorum interest cognita sententia atque favorabili habito voto Venerabilis Fratris Ioannis Angeli Becciu, Archiepiscopi titulo Rusellensis et Apostolici in Angolia Nuntii, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, territorium civile vulgo dictum "Namibe" a circumscriptione Lubangensi distrahimus, ex quo novam dioecesim erigimus Namibensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe Namibe statuimus templumque ibidem exstans Deo in honorem Sancti Petri dicatum ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Namibensem Metropolitanae Ecclesiae Lubangensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, iam memoratum Apostolicum Nuntium deputamus, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Martii, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 5, pp. 345-346

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top