 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LIBMANANA*
In Philippinis Praelatura territorialis Libmanana
ad gradum ac dignitatem dioecesis evehitur servatis
iisdem finibus et nominibus sive Curiae sive linguae loci propriis.
Cum in Philippinis Praelatura territorialis Libmanana hisce postremis
temporibus numero clericorum operibusque ecclesialibus sat incrementi cepisset,
Venerabilis Frater Iosephus Rojas Rojas, Episcopus Praelatus Libmananus, unanimo
consensu coetus Episcoporum Metropolitanae Ecclesiae Cacerensis atque Praesulum
Conferentiae Catholicorum Episcoporum Philippinarum, ab hac Apostolica Sede
petivit ut eadem Praelatura territorialis ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos
vero, Successor beati Petri et universalis Pater, existimantes id in animarum
bonum esse cessurum, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Eduardi Iosephi
Adams, Archiepiscopi titulo Scalensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii,
de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter
concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate Praelaturam
territorialem Libmananam attollimus ad gradum et dignitatem dioecesis, servatis
iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, atque iisdem nominibus de Curia et
linguae loci propriis, quibus ad praesens nuncupatur. Huiusce novae dioecesis
sedem episcopalem in urbe « Libmanan » ponimus ibique exstans templum, Deo in
honorem Sancti Iacobi Maioris dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae
Cathedralis evehimus. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Cacerensi
suffraganeam facimus. Insuper ipsius dioecesis Praesulem nominamus Venerabilem
Fratrem Iosephum Rojas Rojas, hactenus Episcopum Praelatum eiusdem Sedis. Quae
statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Eduardo Iosepho Adams, quem
diximus, cui quidem tribuimus necessarias et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis mittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quinto mensis Martii, in
sollemnitate Annuntiationis Domini, anno bis millesimo nono, Pontificatus Nostri
quarto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Laurentius
Civili,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 4, pp. 259-260
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|