The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONGENSIS*

IN CIADIA PRAEFECTURA APOSTOLICA MONGENSIS
AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR
IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Cum in Apostolica Praefectura Mongensi, intra fines Ciadiae sita curisque archidioecesis Ndiamenanae concredita, catholica religio haud parva incrementa suscepisset, ut ministris Evangelii inibi sedule operantibus meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum pastorales confirmarentur labores, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitisque faventibus votis sive Venerabilis Fratris Iudae Thaddaei Okolo, Archiepiscopi titulo Novicensis et in Ciadia Apostolici Nuntii, sive aliorum quorum interest, censuit nuper ut memorata Praefectura Apostolica ad gradum Vicariatus Apostolici eveheretur. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra Apostolica potestate Praefecturam Apostolicam Mongensem ad gradum Vicariatus Apostolici attollimus immutatis finibus et nomine. Quam insuper volumus adhuc pertinere diligentes ad curas Ndiamenanae archidioecesis.

Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Iudae Thaddaeo Okolo, quem diximus, imposito onere authenticum exemplar actus peractae exsecutionis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iunii, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, p. 763

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top