The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OBERENSIS*

IN ARGENTINA NOVA CONDITUR DIOECESIS OBERENSIS

 

Valde solliciti de maiore spirituali bono Christifìdelium, Venerabiles Fratres Ioannes Ruben Martìnez, Episcopus Posadensis, et Marcellus Radulfus Martorell, Episcopus Portus Iguassuensis, audita Conferentia Episcopali Argentina, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, singulo distracto territorio ab utraque circumscriptione ecclesiastica sua, nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Hadriani Bernardini, Archiepiscopi titulo Faleritani et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Apostolica Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Posadensi separamus integrum territorium paroeciarum: « San Antonio de Padua », « Cristo Rey », « Santa Rita », « San José Obrero » et « Ascensión del Señor », in Oberà; « San Rafael Arcàngel », « Santa Teresita del Niño Jesùs » et « Marìa de Itatì », in Cainguàs; « Santa Teresita del Niño Jesùs » « Santa Catalina de Siena » et « Santa Rita », in Colonia 25 de Mayo; « San Francisco Javier », in San Javier, necnon paroeciae ritus Ucraini « Inmaculada Concepciòn », in Oberà; a dioecesi autem Portus Iguassuensis separamus integrum territorium paroeciarum « Cristo Rey », « San Juan Neumann » et « San Vicente de Paùl », necnon ritus Ucraini « Asunciòn de la Santìsima Virgen », in Guaranì; atque ex ita distractis duobus territoriis iisdemque circumscriptam finibus novam constituimus dioecesim Oberensem. Item, a dioecesi Posadensi separamus integrum territorium paroeciarum « San Alberto Magno » in Puerto Rico, et « San Luis Gonzaga » in Capiovì, quod quidem dioecesi Portus Iguassuensis adiungimus. Sic conditae dioecesis Oberensis sedem in urbe « Oberà » ponimus, templumque paroeciale ibi situm, Deo in honorem Sancti Antonii de Padua dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, in qua quidem Canonicorum Capitulum, ad iuris normam, iubemus institui. Praeterea novam dioecesim Oberensem suffraganeam facimus Metropolitanae Sedi Correntiensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Hadriano Bernardini, quem diximus, vel, ipso absente, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Republica Argentina; eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio mensis Iunii, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 761-762

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top