 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BELLOVARIENSIS-CRISIENSIS*
IN CROATIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
BELLOVARIENSIS-CRISIENSIS.
De maiore spirituali bono Christifidelium sibi creditorum sollicitus,
Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Bozanić,
Archiepiscopus Metropolita Zagrebiensis, ob incolarum copiam in circumscriptione
ecclesiastica sua degentium, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto
territorio ab eadem archidioecesi nova conderetur dioecesis. Nos quidem, audita
faventi sententia Venerabilis Fratris Marii Roberti Cassari, Archiepiscopi
titulo Truentini et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de consilio
Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde
profuturae libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate
sequentia decernimus. Ab archidioecesi Zagrebiensi separamus decanatus, qui
patria lingua nuncupantur: Bjelovar, Cirkvena, Čazma
(sine paroecia Vrtlinska),Garešnica,Križevci,Vrbovec
et Zelina; atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim Bellovariensem-Crisiensem, cuius sedem in urbe Bjelovar ponimus,ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sanctae Teresiae de Avila dicatum,ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut in eadem Capitulum Canonicorum,ad
normam iuris,instituatur. Insuper ecclesiam rectoriam,Deo in honorem Sanctae Crucis dicatam et in urbe Križevci sitam,titulo ac fastigio Concathedralis ecclesiae decoramus, cum omnibus iuribus,honoribus et privilegiis atque oneribus et obligationibus
quae huiusmodi ecclesiarum propria sunt. Ceterum novam dioecesim
Bellovariensem-Crisiensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Zagrebiensi
eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi ipsius metropolitanae
Ecclesiae subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
statuimus perficienda committimus praedicto Venerabili Fratri Mario Roberto
Cassari, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bis
millesimo nono, Pontificatas Nostri quinto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 5-6
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|