The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GIMMAňNSIS-BONGANA*

IN AETHIOPIA PRAEFECTURA APOSTOLICA GIMMAňNSIS-BONGANA
AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR
IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Cum in Apostolica Praefectura GimmaŽnsi-Bongana, intra Aethiopiae fines sita curisque Congregationis Missionis concredita,catholica religio haud parva incrementa susceperit,ut eiusdem Congregationis sodalibus inibi sedule operantibus meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum pastorales confirmarentur labores,Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitisque faventibus votis sive Venerabilis Fratris Georgii Panikulam,Archiepiscopi titulo Caudini et in Aethiopia Apostolici Nuntii,sive aliorum quorum interest,censuit nuper ut memorata Praefectura Apostolica ad gradum Vicariatus Apostolici eveheretur. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti,talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate Praefecturam Apostolicam GimmaŽnsem-Bonganam ad gradum Vicariatus Apostolici attollimus immutatis finibus et nomine. Quam insuper volumus adhuc pertinere sollicitas ad curas Congregationis Missionis.

Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Georgio Panikulam, quem diximus,imposito onere authenticum exemplar actus peractae exsecutionis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 1-2

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top