 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SISCIENSIS*
IN CROATIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SISCIENSI.
Antiquam fidem in Christum,verum Deum et hominem,populi illius regionis semper vivam cernentes,quam Episcopi et christifıdeles strenue profitebantur,libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Nostri Iosephi
S.R.E. Cardinalis Bozanić,
Archiepiscopi Zagrebiensis, qui ad melius consulendum spirituali bono
christifidelium sibi creditorum poposcit, ut ex parte eius circumscriptionis
nova conderetur dioecesis. Quamobrem Nos, praehabito favorabili voto Venerabilis
Fratris Marii Roberti Cassari,Archiepiscopi titulo Truentini atque in Croatia
Apostolici Nuntii,praehabita sententia Congregationis pro Episcopis,quae
sequuntur decernimus.
De plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis seiungimus ab archidioecesi
Zagrebiensi integrum territorium Vicariatuum foraneorum vulgo nuncupatorum:
Sisak,Glina-Petrinja, Dubica-Kostajnica, Ivanić
Grad, Kutina et Pokupsko-Vukomerec; deinde paroecias: Pešćenica
et Veleševec (ex decanatu Velika Gorica-Odra),Vojnić (ex decanatu Duga Resa-Mrežnica),Vrtlinska
(ex decanatu
Čazma)
et Oborovo (ex decanatu Dugo Selo), atque ex ita distracto territorio novam
dioecesim constituimus Sisciensem appellandam, eiusque sedem in urbe vulgo dieta
Sisak statuimus ac templum paroeciale ibidem Deo dicatum in honorem Exaltationis Sanctae Crucis ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Zagrebiensi
eiusque Episcopum pro tempore subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius
Ecclesiae Metropolitanae. Cetera ad normas iuris canonici expediantur.
Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus praefatum Venerabilem Fratrem
Marium Robertum Cassari,omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in
ecclesiastica dignitate constitutum,onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis
remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus,contrariis quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini
bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.
|
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Franciscus Di Felice,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 4-5
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|